monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 97
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, XCVI [ Alias XCIII]. De bello intestino. <<< >>> XCVIII [ Alias XCV]. De petitionibus contrariis Deo.
XCVII [ Alias XCIV]. Nullam mali esse naturam. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Omnia per Verbum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. 2 Cum itaque universae naturae per Verbum Dei factae sint, iniquitas per ipsum facta non est. 3 Quia iniquitas nulla substantia est, et peccatum non natura est, sed vitium naturae, id appetentis quod non est ordinis sui. 4 Per Verbum omnipotens Deus omnia condidit unus,
A quo natura est nulla creata mali.
5 Et quod non fecit dives sapientia Verbi,
Non habet in rerum conditione locum.
6 Nulla igitur vitiis substantia, nullaque vita est,
Quae vegetet corpus, materiamque suam.
7 Sed cum libertas discedit ab ordine recto,
Nec servant proprium quae bona sunt, modulum,
In culpa et vitio est vagus in contraria motus,
Fitque malum veram deseruisse viam.
8 In quam si toto properet quis corde reverti,
Nullus neglecti limitis error erit:
Totaque deleti peccati poena peribit,
Condita in integrum restituente Deo,