monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 96
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, XCV [ Alias XCII]. De remediis tribulationum. <<<     >>> XCVII [ Alias XCIV]. Nullam mali esse naturam.

XCVI [ Alias XCIII]. De bello intestino. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Actio in hac vita pia est, Deum colere et in eius gratia contra vitia interna pugnare, eisque usque ad illicita instigantibus cogentibusve non cedere: et ubi ceditur indulgentiam, atque ut non cedatur adiutorium Dei, affectu religiosae pietatis exposcere. 2  In paradiso autem, si nemo peccasset, non esset actio pietatis expugnare vitia, quia felicitatis esset permansio vitia non habere. 3  Numquam bella bonis, numquam discrimina desunt,
Et cum quo certet, mens pia semper habet.
4  Quae carnem oblectant, sancto sunt noxia cordi,
Contra animi legem praelia corpus habet.
5  Pulsant exterius diversis motibus hostes,
Intus civile est et sociale malum.
6  Ut possit mundi illecebris vitiisque resisti,
Vis est corporei mortificanda hominis.
7  Sed quae mens recto famulam sub iure tenebit,
Edomitae ut regnet carnis in officiis;
Excelso nisi quae servit, bene subdita Regi,
Unde est facta volens, fiat et inde valens?