monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 95
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, XCIV [ Alias XCI]. De bonis quae nemo amittit invitus. <<< >>> XCVI [ Alias XCIII]. De bello intestino.
XCV [ Alias XCII]. De remediis tribulationum. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Fideliter supplicans Deo pro necessitatibus huius vitae, et misericorditer auditur, et misericorditer non auditur. 2 Quid enim infirmo sit utile, magis novit medicus quam aegrotus. 3 Si autem id postulat quod Deus praecipit et promittit, fiet omnino quod poscit. 4 Quia accipit charitas, quod parat veritas. 5 Inter mundanae mala conflictantia vitae,
Saepe quibus Domini corripitur populus,
Qui tempestatum varia sub clade laborant,
Noscant se iusti ferre flagella Dei:
Atque ipsum toto gemitu planctuque precentur,
Ut, qua scit, miseris auxilietur ope.
6 Non etenim proprio arbitrio curabitur aeger.
7 Nec vero leges ipse dabit medico.
8 Morbida rimetur penetralia dextra salutis,
Et depressa gravi viscera peste levet.
9 Absque dolore quidem nequeunt mala sueta repelli:
Sed quod laeserunt dulcia, amara novant.
10 Poeniteat morum, et vitiis virtute fugatis,
Regnum peccati respuat aula Dei.
11 Ad veniam tendunt iusti pia verbera Regis.
12 Ira brevis rectis gaudia longa dabit.