monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 94
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, XCIII [ Alias XC]. De quaerendis praesidiis in pace. <<< >>> XCV [ Alias XCII]. De remediis tribulationum.
XCIV [ Alias XCI]. De bonis quae nemo amittit invitus. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Potest homo invitus amittere temporalia bona; numquam vero, nisi volens, perdit aeterna. 2 Omne bonum mundo concretum, et tempore partum
Quacumque amitti conditione potest.
3 Et quamvis damnis vigilanter cura resistat,
Saepe tamen propriis dispoliatur homo.
4 At bona, quae vere bona sunt, nec fine tenentur,
Semper habet, quisquis semper habere cupit.
5 Nec vim ferre potest Christo subnixa voluntas,
In quo persistens omnia vincit amor.