monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 91
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, XC [ Alias LXXXVII]. De venia, qua etiam iusti indigent. <<<     >>> XCII [ Alias LXXXIX]. De non desperandis peccatoribus.

XCI [ Alias LXXXVIII]. De causis incognitis operum Dei. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Incognitis causis operum divinorum, non nihil novimus, cum scimus non sine ratione Omnipotentem facere, unde infirmus humanus animus rationem non potest reddere. 2  Divinorum operum secretas noscere causas
Humanis non est possibile ingeniis.
3  Nec nullo tamen intuitu speculatur operta,
Qui multa ut lateant scit placuisse Deo.
4  In quo mens imbuta fide simul omnia discit,
Perque operum speciem suspicit artificem,
Fingentem rebus formas, loca, tempora, motus,
Mensuris, numeris, ponderibusque suis.
5  Scrutari ne cura procax obstrusa laboret,
Cui cuncta in Christo nosse, et habere datur.