monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 89
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, LXXXVIII [ Alias LXXXV]. De adulationis vitio. <<<     >>> XC [ Alias LXXXVII]. De venia, qua etiam iusti indigent.

LXXXIX [ Alias LXXXVI]. De martyribus non baptizatis. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Qui etiam non percepto regenerationis lavacro, pro Christi confessione moriuntur, tantum eis valet ad abolenda peccata, quantum si abluerentur fonte baptismatis. 2  Si mundo moritur divino fonte renascens,
Fitque novus vita, qui sepelitur aqua:
Fraudati non sunt sacro baptismate Christi,
Fons quibus ipsa sui sanguinis unda fuit.
3  Et quidquid sacri fert mystica forma lavacri,
Id totum implevit gloria martyrii.