monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 86
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, LXXXV [ Alias LXXXII]. De vera libertate. <<< >>> LXXXVII [ Alias LXXXIV]. De diligendo Deum.
LXXXVI [ Alias LXXXIII]. De superbia. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Quo primum vitio superatus est homo, hoc ultimum vincit. 2 Cum enim omnia peccata superaverit, manet periculum ne mens bene sibi conscia in se potius quam in Domino glorietur. 3 Qua primum in mortem est homo pulsus fraude maligni,
Hanc illi extremam bella peracta movent.
4 Sublimes ut cum palmas clarasque coronas
Sumpserit, atque hostem subdiderit pedibus,
Virtuti propriae velit assignare triumphum,
Non Domino, cuius munus opusque fuit.
5 In quo uno semper superat qui non superatur;
Quo dignante manum subdere, nemo cadit.