monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 84
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, LXXXIII [ Alias LXXX]. Quod tota infidelium vita peccatum sit. <<<     >>> LXXXV [ Alias LXXXII]. De vera libertate.

LXXXIV [ Alias LXXXI.] De sabbato. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Male celebrat sabbatum, qui ab operibus bonis vacat. 2  Otium autem ab iniquitate debet esse perpetuum, quia bona conscientia non inquietum, sed tranquillum facit. 3  Non recto servat legalia sabbata cultu,
Qui pietatis opus credit in his vetitum.
4  Nulla dies actus hominum non damnat iniquos:
Omnia conveniunt tempora iustitiae.
5  Nec corrumpuntur virtutibus otia sancta:
Tantum a peccatis libera corda vacent.