monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 83
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, LXXXII [ Alias LXXIX]. Quid hominem Deo iungat. <<<     >>> LXXXIV [ Alias LXXXI.] De sabbato.

LXXXIII [ Alias LXXX]. Quod tota infidelium vita peccatum sit. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Omnis infidelium vita peccatum est, et nihil est bonum sine summo bono. 2  Ubi enim deest agnitio aeternae et incommutabilis veritatis, falsa virtus est, etiam in optimis moribus. 3  Quamvis multa homini post vulnera prima supersint,
Quae vitam hanc faciant laudis habere decus:
Si tamen ingenio claro et probitatis amori
Fons desit fidei, subdita corda rigans;
Cunctarum frugum marcescit inutile germen,
Nec fruitur vero lumine falsus honor.
4  Ignoratus enim Deus, et non credita virtus,
Quae vera ad summum provehit arte bonum,
Non sinit eniti regna ad coelestia mentem,
Obstructam vanis, occiduisque gravem.
5  Perque omnes calles errat sapientia mundi,
Et tenebris addit, quae sine luce gerit.