monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 82
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, LXXXI [ Alias LXXVIII]. De gaudio recto. <<< >>> LXXXIII [ Alias LXXX]. Quod tota infidelium vita peccatum sit.
LXXXII [ Alias LXXIX]. Quid hominem Deo iungat. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Deo, qui ubique est, non locis, sed actionibus, aut longinqui, aut proximi sumus, quia sicut separat dissimilitudo, ita nos illi coniungit imitatio. 2 Ambitum mundi totum Deus implet et ambit,
Nec praesens ulli desinit esse loco.
3 A quo longinquus multum est, nimiumque remotus,
Quisquis sincerae luce caret fidei:
Cuius si radiis, depulsa nocte nitescat,
Divino impletus lumine lumen erit.
4 Non igitur terrarum orbis, non aequora ponti
Invia circuitu sunt obeunda vago,
Ut possit rerum dominator et auctor adiri,
Quem templo in cordis mens pia semper habet.
5 A quo ut dissimilis tetra in deserta recedit,
Sic vitae merito proximus est similis.