monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 81
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, LXXX [ Alias LXXVII]. De mali impunitate. <<< >>> LXXXII [ Alias LXXIX]. Quid hominem Deo iungat.
LXXXI [ Alias LXXVIII]. De gaudio recto. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Non potest umquam fraudari delectationibus suis, cui Christus est gaudium. 2 Aeterna enim exsultatio est quae bono laetatur aeterno. 3 Felices fere faciunt, semperque beatos,
De vero et summo gaudia nata bono.
4 Nam mundi ex opibus brevis ac peritura voluptas,
Edita perpetuae semina mortis habet.
5 Non placeat vanis animum submittere rebus,
Pestiferisque avidam mentem onerare cibis.
6 Cor mundum et sapiens fructu virtutis alatur,
Et Christi in nostro pectore regnet amor,
Quo semel impletus, numquam vacuabitur illo.
7 Aeterna aeterni flumina fontis erunt.