monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 80
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, LXXIX [ Alias LXXVI]. De vera bonitate. <<< >>> LXXXI [ Alias LXXVIII]. De gaudio recto.
LXXX [ Alias LXXVII]. De mali impunitate. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
1 Peccator cum peccat, non ideo a Domino non videtur, quia male agentis poena differtur: gravius autem in eum decernitur, cui etiam ipsa correctio denegatur. 2 bnf2772.20 v-13 Gaudet transgressor peccato impune potitus,
Si non infertur debita poena reo.
3 Ceu nulla offendant hominum commissa Tonantem,
Aut aliqua Excelsi notitiam lateant.
4 Sed vetitorum avidis gravior tunc ira timenda est,
Cum sese removent verbera iustitiae.
5 Nam quid erit morbi, quod non dominabitur illi,
Cui supera auxilium iam medicina negat?bnf2772.20 v-21
bnf9347.46 bnf11326.26 bnf18554.283 hab56.164
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik