1 Peccator cum peccat, non ideo a Domino non videtur, quia male agentis poena differtur: gravius autem in eum decernitur, cui etiam ipsa correctio denegatur.Translate this sectio 2 Gaudet transgressor peccato impune potitus, Si non infertur debita poena reo. Translate this sectio 3 Ceu nulla offendant hominum commissa Tonantem, Aut aliqua Excelsi notitiam lateant. Translate this sectio 4 Sed vetitorum avidis gravior tunc ira timenda est, Cum sese removent verbera iustitiae. Translate this sectio 5 Nam quid erit morbi, quod non dominabitur illi, Cui supera auxilium iam medicina negat? Translate this sectio