monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 80
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, LXXIX [ Alias LXXVI]. De vera bonitate. <<<     >>> LXXXI [ Alias LXXVIII]. De gaudio recto.

LXXX [ Alias LXXVII]. De mali impunitate. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Peccator cum peccat, non ideo a Domino non videtur, quia male agentis poena differtur: gravius autem in eum decernitur, cui etiam ipsa correctio denegatur. 2  Gaudet transgressor peccato impune potitus,
Si non infertur debita poena reo.
3  Ceu nulla offendant hominum commissa Tonantem,
Aut aliqua Excelsi notitiam lateant.
4  Sed vetitorum avidis gravior tunc ira timenda est,
Cum sese removent verbera iustitiae.
5  Nam quid erit morbi, quod non dominabitur illi,
Cui supera auxilium iam medicina negat?