monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 79
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, LXXVIII [ Alias LXXV]. De divitiis. <<<     >>> LXXX [ Alias LXXVII]. De mali impunitate.

LXXIX [ Alias LXXVI]. De vera bonitate. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Non sufficit abstinere a malo, nisi fiat quod bonum est. 2  Et parum est nemini nocere, nisi studeas, multis prodesse. 3  Dignus laude quidem est, vitam sine crimine ducens,
Et quaecumque sibi sunt nocitura, cavens.
4  Sed non hoc pietas contenta est limite claudi,
Nec iusto, vetitis abstinuisse, sat est.
5  Maior cura boni est, fratrum relevare labores,
Et ferre optatum tristibus auxilium:
Pascere ieiunos, nudos vestire, ligatos
Solvere, discordes conciliare sibi,
Et quaecumque homines miseri solatia quaerunt,
Haec, ut possibile est, promere corde pio.
6  Ut recti vere cupidus, vereque benignus,
Quae mala sunt fugiat, quae bona sunt faciat.