monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 79
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, LXXVIII [ Alias LXXV]. De divitiis. <<<     >>> LXXX [ Alias LXXVII]. De mali impunitate.

LXXIX [ Alias LXXVI]. De vera bonitate. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS

1  Non sufficit abstinere a malo, nisi fiat quod bonum est. 2  Et parum est nemini nocere, nisi studeas, multis prodesse. 3  bnf2772.20 r-21 Dignus laude quidem est, vitam sine crimine bnf2772.20 v ducens,
Et quaecumque sibi sunt nocitura, cavens.
4  Sed non hoc pietas contenta est limite claudi,
Nec iusto, vetitis abstinuisse, sat est.
5 Maior cura boni est, fratrum relevare labores,
Et ferre optatum tristibus auxilium:
Pascere ieiunos, nudos vestire, ligatos
Solvere, discordes conciliare sibi,
bnf18554.135 r Et quaecumque homines miseri solatia quaerunt,
Haec, ut possibile est, promere corde pio.
hab56.78 v6 Ut recti vere cupidus, vereque benignus,
Quae mala sunt fugiat, quae bona sunt faciat.

bnf9347.46 bnf11326.26

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik