monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 78
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, LXXVII [ Alias LXXIV]. De modo habendi. <<<     >>> LXXIX [ Alias LXXVI]. De vera bonitate.

LXXVIII [ Alias LXXV]. De divitiis. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS

1  In magna egestate sunt qui de iniquitate sunt divites: iustitiae opes et sapientiae thesauros non habent. 2  Qui autem Domino serviunt, ea bona acquirunt, quae perire non possunt. 3  bnf18554.134 vbnf2772.20 r-8 Terrenis opibus cum dives gaudet iniquus,
Veris se miserum nescit egere bonis.
4  Nam quid erit, quod non momento temporis uno
Perdere mundana conditione queat?
Cui licet, adversis cessantibus, omnia parcant;
Lege tamen mortis sit faciendus inops.
5  At bona iustorum nullis obnoxia damnis,
Hostes, furta, ignes, et mare non metuunt.
6  Indemnis servat proprium sapientia censum,
Nec perdunt meritum paxque fidesque suum.
7 Omnis virtutum semper substantia salva est,
Invitis Christi munera nemo rapit.
bnf11326.26

bnf9347.46 hab56.163

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik