monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 77
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, LXXVI [ Alias LXXIII]. De virginitate. <<<     >>> LXXVIII [ Alias LXXV]. De divitiis.

LXXVII [ Alias LXXIV]. De modo habendi. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Multa nos in facultatibus nostris habere superflua probabimur, si necessaria sola retineamus. 2  Nam vana quaerentibus nihil sufficit; et alienorum quodam modo retentor est, qui profutura pauperibus inutiliter habet. 3  Magnum peccatum est amor immoderatus habendi,
Et plus quam vitae sufficiat, cupiens.
4  Nam quod nos vestit, quod pascit, cura salutis,
Si vanis sit mens libera, non onerat.
5  Si qua igitur superant, quorum non indiget usus,
Debilibus prosint, atque iuvent inopes.
6  Quisquis enim cupide non expendenda recondit;
Quae nulli tribuit, pauperibus rapuit.