monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 75
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, LXXIV [ Alias LXXI]. De acceleranda conversione. <<< >>> LXXVI [ Alias LXXIII]. De virginitate.
LXXV [ Alias LXXII]. De timore. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Omnia quae timentur rationabiliter declinantur: Deus sic timendus est, ut ab ipso ad ipsum confugiatur. 2 Utile prudenti est mundana adversa cavere,
Et quod vitandum prospiciat, fugere.
3 Sed cum peccati merito manus Omnipotentis,
Omnia concludens arctat ubique reum:
Unum profugium tutum est Deus ipse timenti,
A quo discedens, ne pereat, redeat.
4 Converti namque ad Dominum certissima vita est,
Et pacem offensi quaerere, sola salus,
Qui terret, parcit; qui percutit, ipse medetur.
5 Vivere vis, illi subdere, quem metuis.