monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 74
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, LXXIII [ Alias LXX]. De laudando Deum. <<<     >>> LXXV [ Alias LXXII]. De timore.

LXXIV [ Alias LXXI]. De acceleranda conversione. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Remedia conversionis ad Deum nullis sunt cunctationibus differenda: ne tempus correctionis pereat tarditate. 2  Qui enim poenitenti indulgentiam promisit, dissimulanti diem crastinum non spopondit. 3  Converti ad mores rectos, et vivere sancte
In Christo meditans, quod cupit acceleret.
4  Cedant virtuti vanarum obstacula rerum,
Ne perdat voti tempora lenta fides.
5  Quid iuvat in longum causas producere morbi?
Cur dubium exspectat cras hodierna salus?
Scimus correctis veniam non esse negandam,
Sed nulli nostrum est ultima nota dies.