1 Sacramentum pietatis in iudicium sibi sumit indignus. 2 Bene enim esse non potest male accipienti quod bonum est. 3 Magnum praesidium est sacro libamine pasci, Si cor participis crimina nulla premunt. 4 Nam geminat sibimet peccati pondera quisquis Quae bona sunt sumit, quae mala non refugit.