monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 70
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, LXIX [ Alias pars altera LXVI]. De eodem. <<< >>> LXXI [ Alias LXVIII]. De oratione Domini.
LXX [ Alias LXVII]. De divinis Scripturis. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Bonae sunt in Scripturis sanctis mysteriorum Dei profunditates, quae ob hoc teguntur ne vilescant; ob hoc quaeruntur, ut exerceant; ob hoc aperiuntur, ut pascant. 2 Quamvis in sacris libris, quos nosce laboras,
Plurima sint, lector, clausa et opaca tibi,
Invigilare tamen studio ne desine sancto.
3 Exercent animum dona morata tuum.
4 Gratior est fructus quem spes productior edit:
Ultro obiectorum vilius est pretium.
5 Oblectant adoperta etiam mysteria mentem:
Qui dedit ut quaeras, addet ut invenias.