monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 69
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, LXVIII [ Alias LXVI]. De labore fingentium mendacia. <<<     >>> LXX [ Alias LXVII]. De divinis Scripturis.

LXIX [ Alias pars altera LXVI]. De eodem. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Ad patriam vitae noctis de valle vocati,
Virtutum gradibus scandite lucis iter.
2  Arduus atque arctus fert ad coelestia callis:
Devexa ad mortem ducit, et ampla via:
Qua fallax tumidi incedit sapientia mundi
Commentisque suis ludificata ruit,
Et mala corporei sequitur dum gaudia sensus,
Exsulat a vero lumine caeca procul:
Nec falsarum habitu virtutum ornata iuvatur.
3  Perdit mens veri nescia, quiquid agit.
4  Noverit ergo Deum sapiens, totisque medullis
Diligat, inque ipso se quoque amator amet.
5  Sit bonus et iustus, sit verax, atque benignus,
Sit forma et speculum, lux et imago Dei.
6  In Christo factus novus, et iam carne vetusta
Exutus, vilem mente relinquat humum.
7  Ut sacri templi quacumque in parte locetur,
Magnum erit, in capitis corpore quiquid erit.