monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 68
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, LXVII [ Alias LXV]. Quo odio odiendi sunt mali. <<<     >>> LXIX [ Alias pars altera LXVI]. De eodem.

LXVIII [ Alias LXVI]. De labore fingentium mendacia. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Difficilia et laboriosa sunt figmenta mendacii. 2  Qui autem verum vult dicere non laborat. 3  Quietiores enim sunt boni quam mali; et absolutiora sunt verba veridicorum quam commenta fallacium. 4  Fallaces curis semper torquentur amaris,
Et mala mens numquam gaudia pacis habet.
5  Lubrica dum trepido mendacia plasmate fingit,
Consumens totum tempus in arte mali.
6  At simplex animus, commenti et liber iniqui,
Nil amat iniustum, nil gerit implacidum.
7  Sectator veri potietur luce serena,
Est quoniam mendax, noxque, dolorque sibi.