monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 67
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, LXVI. De eodem. <<< >>> LXVIII [ Alias LXVI]. De labore fingentium mendacia.
LXVII [ Alias LXV]. Quo odio odiendi sunt mali. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Perfectum odium est, quod nec iustitia nec scientia caret; id est, ut nec propter vitia homines oderis, nec vitia propter homines diligas. 2 Recte ergo in malis odimus malitiam, et diligimus creaturam: ut nec propter vitium natura damnetur, nec propter naturam vitium diligatur. 3 Recta volens animus sapiens, et amator honesti,
Quosdam odio dignos iudicat esse suo.
4 Nec tamen hos toto depellit foedere, gnarus
Naturam errantum dividere a vitiis.
5 Sic generi indulgens proprio, ut peccata recidi
Optet, et ut damnet crimina, non homines.