monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 66
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, LXV [ Alias LXIV]. De Incarnatione Verbi Dei. <<< >>> LXVII [ Alias LXV]. Quo odio odiendi sunt mali.
LXVI. De eodem. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Catholica fides Dominum Iesum Christum et verum Deum, et verum hominem credit et praedicat. 2 Utrumque enim scriptum est, et utrumque verum est. 3 Qui Deum tantummodo asserit Christum, medicinam negat qua sanatus est. 4 Qui hominem tantum asserit Christum, potentiam negat qua creatus est, utrumque ergo, anima fidelis ac recta, suscipe. 5 Et Deus Christus est, et homo Christus est. 6 Qualis Deus Christus? Aequalis Patri, unum cum Patre. 7 Qualis homo Christus? Virginis filius, habens de homine mortalitatem, non habens iniquitatem. 8 Quisquis consilio aeterno contraria sentis,
Et Verbum in nostra carne manere negas,
Divinae pietatis opus dissolvere quaeris,
Speque sua mundum dispoliare cupis.
9 Nam quis ventura quemquam salvabit ab ira?
Quisve hominis primi crimine liber erit?
Si deitas Verbi non nostrae est insita carni,
Aut Christus falsi corporis umbra fuit?
Quis genitus puer est intactae Virginis alvo?
Quae natura annis crevit, et aucta cibis?
In qua prole patrem mundi se credidit Abram?
Quaeve eius stirps est omnia sanctificans?
Quod regale genus simul est et pontificale?
Quisve idem David filius et Dominus,
Peccati servis, et mortis compede vinctis,
Unam est dignatus ferre Redemptor opem?
Qui nostri generis carnem cum morte receptans,
Nostra hosti, ut nobis vinceret, opposuit,
Et carne exuta, dominantem perculit hostem:
Ut caperet palmam praeda vestuta novam.