monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 65
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, LXIV [ Alias LXIII]. Quid sit esse cum Deo. <<<     >>> LXVI. De eodem.

LXV [ Alias LXIV]. De Incarnatione Verbi Dei. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Divinitas Verbi aequalis Patri facta est particeps mortalitatis nostrae, non de suo, sed de nostro, ut et nos efficeremur participes divinitatis eius, non de nostro, sed de ipsius. 2  Omnipotens Genitor, Natusque, et Spiritus almus,
Una in personis par tribus est deitas;
Quae genus humanum, prostratum fraude maligni,
Ad vitam hac fecit posse redire via:
Naturae ut nostrae Christus causaeque Redemptor,
Mortalis fieret, non minuens quod erat;
Perque habitum servi vacuaret iura tyranni,
Et lethum letho vinceret innocuo.
3  Hinc Verbum carni insertum, carnemque receptans,
Nec se confundit corpore, nec geminat:
Sic naturam hominis virtute augente superna,
Esset ut in vero lumine lumen homo.
4  Qui vires mortis cum vitae absorbuit haustu;
Factum est aeternum quod fuit occiduum.