monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 64
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, LXIII [ Alias LXII]. De vera beatitudine. <<< >>> LXV [ Alias LXIV]. De Incarnatione Verbi Dei.
LXIV [ Alias LXIII]. Quid sit esse cum Deo. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Magna hominis miseria est cum illo non esse, sine quo non potest esse. 2 In quo enim est, sine dubio sine illo non est: et tamen si eius non meminit, eumque non intelligit, neque diligit, cum illo non est. 3 Maiestate Dei concluditur omne quod usquam est:
Qua sine nil rerum stare, vel esse potest.
4 Huic homo si recte famulatur, proximus haeret;
Si resilit, misero degit in exsilio.
5 Omnia sic Dominus discriminat ordine iusto.
6 Quo sint summa bonis, ima parata malis.