monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 63
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, LXII [ Alias LXI]. De superbia diaboli, et Christi humilitate. <<<     >>> LXIV [ Alias LXIII]. Quid sit esse cum Deo.

LXIII [ Alias LXII]. De vera beatitudine. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS

1  Omnes beati habent quod volunt, quamvis non omnes qui habent quod volunt continuo sint beati. 2  Continuo autem sunt miseri, qui vel non habent quod volunt, vel id habent quod non recte volunt. 3  Propior ergo est beatitudini voluntas recta, etiam non adepta quae cupit, quam prava, etiam si quod concupivit obtinuit. 4  Non semper vere est felix impleta voluntas:
Cum saepe iniustis sint mala vota animis.
5  Recta igitur cupiens, etiam si non sit adeptus,
Persistendo tamen velle bonum, bonus est.
6  At pravus, quod fert animo, si non habet actu,
Tam miser est quam si quod cupit obtineat.