monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 61
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, LX. De gaudio Christiani. <<< >>> LXII [ Alias LXI]. De superbia diaboli, et Christi humilitate.
LXI [ Alias LX]. De ineffabili excellentia Deitatis. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Excedit supereminentia Deitatis non solum usitati eloquii nostri, sed etiam intelligentiae facultatem. 2 Verius enim cogitatur Deus quam dicitur, et verius est quam cogitatur. 3 Non parva autem notitiae pars est, si ante quam scire possimus quid sit Deus, possumus scire quid non sit. 4 Nulla quidem mens est mortali in corpore vivens,
Quae plena videat cognitione Deum.
5 Sed miris operum signis ostenditur auctor,
Rectoremque suum condita quaeque canunt.
6 Unde licet fandi vires, animique vigorem
Vincat, et excedat gloria lausque Dei,
Nos tamen officio cordis gaudemus et oris,
Et tanto oblectat succubuisse bono.
7 Hinc fidei virtus, hinc flamma oriatur amoris,
Quod latet, exercet; quod superat, reparat.