monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 58
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, LVII. De intemporali opere Dei. <<<     >>> LIX. De finibus bonorum et malorum.

LVIII. De principali rerum omnium causa. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Voluntas Dei est prima et summa causa omnium corporalium, spiritaliumque motionum. 2  Nihil enim fit visibiliter ac sensibiliter, quod non de invisibili atque intelligibili summi imperatoris aula aut iubeatur, aut permittatur, secundum ineffabilem iustitiam praemiorum atque poenarum, gratiarum et retributionum, in ista totius creaturae amplissima quadam immensaque republica. 3  Principium mundi Deus est, quo cuncta moventur,
Et quae permittit, vel iubet auctor, agunt.
4  Hinc mutabilium rerum immutabilis ordo,
Aeterni servit legibus artificis.
5  Inque suos fines procedit quaeque voluntas,
Nec variis meritis arbiter aequus abest:
Corda regens, vires tribuens, peccata remittens,
Mitis subiectis, implacidus tumidis.
6  Ut nec poena malum quemquam, nec gloria iustum
Suscipiat, nisi cum laude et honore Dei.