monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 57
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, LVI. Quales nos diligat Deus. <<< >>> LVIII. De principali rerum omnium causa.
LVII. De intemporali opere Dei. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Ordo temporum in aeterna Dei sapientia, sine tempore est, nec aliqua sunt apud illum nova, qui fecit quae futura sunt. 2 Artifice in summo sine tempore temporis ordo est,
Inque Deo rerum non variat series.
3 Aeterno auctori simul adsunt omnia semper,
Cum quo in factorum est ordine, quidquid erit.