monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 55
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, LIV. De oblatione votorum. <<< >>> LVI. Quales nos diligat Deus.
LV. De essentia Deitatis.
1 Omnis substantia quae Deus non est, creatura est; et quae creatura non est, Deus est. 2 Nulla igitur differentia est in deitate Trinitatis: quoniam quod Deo minus est, Deus non est. 3 Natura omnipotens una est, quae cuncta creavit,
Et proprie quod sunt, omnibus esse dedit.
4 Quodque Deo minus est, non est Deus. 5 A Patre natum
Verbum, et qui amborum Spiritus est, Deus est.
6 Una eademque trium quoniam est essentia, quae se
Numquam vel maior, vel minor esse potest.