monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 51
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, L. De morte sanctorum. <<< >>> LII. De fortitudine tolerantiae.
LI. De puritate quam non perdit invitus. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Ita non amittitur corporis sanctitas, manente animi sanctitate, etiam corpore oppresso: sicut amittitur sanctitas corporis, violata animi puritate, etiam corpore intacto. 2 Mens illaesa nihil violato corpore perdit:
Invitam carnis vulnera non maculant.
3 Nec crimen facti recipit non mixta voluntas:
Velle magis facinus, quam tolerare nocet.
4 Sic autem ad cordis penetralia cuncta recurrunt,
Ut plerumque animus sit sine carne reus.
5 Dum, quod ab intacto semotum est corpore, solus
Concipit, et tectis motibus intus agit.