monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 50
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, XLIX. De impari usu fortunae. <<< >>> LI. De puritate quam non perdit invitus.
L. De morte sanctorum. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
1 Mala mors putanda non est, quam bona vita praecesserit. 2 Non enim facit malam mortem, nisi quod sequitur mortem. 3 Non itaque multum curandum est necessario morituris, quid accidat ut moriantur, sed moriendo quo ire cogantur. 4 Cuncta bonis prosunt, quos et mors ipsa beatos
Efficit, ut sumant praemia principium.
5 Ille igitur finis malus est, quem poena sequetur,
Et qui perpetui porta doloris erit.
6 Non quo absumentur lacrymae, cunctique labores:
Ut veteris pereant omnia signa mali.