monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 49
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, XLVIII. De superbia. <<< >>> L. De morte sanctorum.
XLIX. De impari usu fortunae. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Interest plurimum qualis sit usus, vel earum rerum quae prosperae dicuntur, vel earum quae dicuntur adversae. 2 Nam bonus temporalibus nec bonis extollitur, nec malis frangitur; malus autem ideo huiusmodi infelicitate punitur, quia felicitate corrumpitur. 3 In rebus mundi non idem est omnibus usus,
Nec cuncti paribus cuncta ferunt animis.
4 Namque bonos non blanda inflant, non aspera frangunt.
5 Sed fidei invictae gaudia vera iuvant.
6 Terrae autem, et feni breviter florentis amator
Seu caret optatis, seu fruitur, miser est.