monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 47
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, XLVI. De fidelium culpis et infidelium bonis. <<<     >>> XLVIII. De superbia.

XLVII. De malae voluntatis effectu. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Cum mala voluntas potestatem accipit efficiendi quod cupit, ex iudicio Dei venit, apud quem non est iniquitas. 2  Punit enim etiam isto modo, nec ideo iniuste quia occulte. 3  Caeterum iniquus puniri se ignorat, nisi cum manifesto supplicio senserit nolens, quantum mali sit, quod perpetravit volens. 4  Cum datur iniusto peccandi optata potestas,
Ut mala mens prave quod cupit efficiat,
Ira Dei magna est, qua multos sic quoque punit,
Ut quibus exsultant criminibus pereant.
5  Crescit enim occulte cum longo poena reatu,
Ausibus illicitis si nihil obstiterit.
6  Et magis erranti ne parcant flagra timendum est,
Quam ne non fiat quod voluisse nocet.