monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 46
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, XLV. De promissione Dei. <<<     >>> XLVII. De malae voluntatis effectu.

XLVI. De fidelium culpis et infidelium bonis. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Sicut non impediunt ab aeterna vita iustum quaedam peccata venialia, sine quibus haec vita non ducitur, sic ad salutem aeternam nihil prosunt impio aliqua bona opera, sine quibus difficillime vita cuiuslibet pessimi hominis invenitur. 2  Ut quaedam tenues maculae in splendore piorum,
Maior virtutum quas vacuat numerus,
Aeternae donis nequeunt obsistere vitae,
Nec merita obscurat grandia culpa levis:
Sic aliquid plerumque boni pars impia gestat,
Magni mole mali quod facile obruitur.
3  Nec prodest quiddam recti sapuisse malignis,
Si verum et summum non coluere Deum.
4  Una fides igitur, spes una est, atque amor unus,
Quo fiat iustus, sitque beatus homo.
5  Nam bona, quae pravis naturae ex dote supersunt,
Augent peccati pondera, non minuunt.