monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 45
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, XLIV. De lege et gratia. <<<     >>> XLVI. De fidelium culpis et infidelium bonis.

XLV. De promissione Dei. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Hoc promittit Deus, quod ipse facit. 2  Non enim ipse promittit, et alius facit, quod iam non est promittere, sed praedicere. 3  Ideo non ex operibus, sed ex vocante; ne ipsorum sit, non Dei, et merces non imputetur secundum gratiam, sed secundum debitum, atque ita gratia iam non sit gratia. 4  Quae Deus omnipotens promittit, perficit ipse,
Nec proprium externis viribus implet opus.
5  Hinc secura fides sperat quod credit, amatque
Auctorem, qui quod spondet, et efficiet.
6  Nam si quae Dominus promittit, non operatur,
Sed solum humanum praevidet arbitrium:
Non haec dona eius, sed sunt praedicta vocanda.
7  Ceu quisquam ex proprio sit bonus, absque Deo.
8  Quod quia non recipit pietas, veroque repugnat,
Gratia non reparet, gratia iustificet.
9  Quae sic in cunctis implet sua dona vocatis,
Ut quorum dux est, fiat et ipsa comes.