monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 44
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, XLIII. De legis littera. <<< >>> XLV. De promissione Dei.
XLIV. De lege et gratia.
1 Lex data est ut gratia quaereretur, et gratia data est ut lex impleretur. 2 Neque enim suo vitio non implebatur, sed vitio prudentiae carnis, quod vitium per legem demonstrandum, per gratiam sanandum fuit. 3 Non servit iussis legis prudentia carnis,
Peccati stimulos nec superare potest.
4 Sed quia mens anceps patitur mala corporis aegri,
Quaerere divinum cogimur auxilium.
5 Lex igitur facit ut poscatur gratia Christi,
Ardua qua legis iussa queant fieri.
6 Nec iam non valeant carnales vincere sensus,
Quos iustae legis conditor ipse iuvat.