monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 43
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, XLII. De impunitate peccantium. <<< >>> XLIV. De lege et gratia.
XLIII. De legis littera. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Legis littera quae dicit non esse peccandum, si Spiritus vivificans desit, occidit. 2 Sciri enim peccatum facit potius quam caveri: et ideo magis augeri quam minui, quia malae concupiscentiae etiam praevaricatio legis accedit. 3 Index peccati lex est plectenda vetando,
Quae, nisi cor mundet Spiritus, interimit.
4 Nullus enim est insons sola formidine poenae,
Qui sanctum et iustum non amat imperium,
Hunc tamen affectum non lex, sed gratia confert:
Quodque iubet legis littera, velle facit.