monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 41
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, XL. De intemporali scientia Dei. <<<     >>> XLII. De impunitate peccantium.

XLI. De providentia Dei. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Mutabilium dispositionem immutabilis ratio Dei continet, ubi sine tempore simul sunt quae in temporibus non simul fiunt quia tempora non simul currunt. 2  Lex aeterna Dei stabili regit omnia nutu,
Nec mutat vario tempore consilium.
3  Utque locis praesens simul est Deus omnibus unus,
Sic aevi metas secum habet, et numeros.
4  Nec serum aut properum sibi sentit in ordine rerum,
Cui cuncta assistunt acta, et agenda simul.