monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 40
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, XXXIX. De iussionibus Dei. <<<     >>> XLI. De providentia Dei.

XL. De intemporali scientia Dei. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS

1  Id quod in tempore novum est, non est novum apud Deum qui condidit tempora, et sine tempore habet omnia, quae suis quibusque temporibus, pro eorum varia aetate, distribuat. 2  Insolitum si quid labentia tempora promunt,
Hoc mirum mundus dicit, habetque novum.
3  Sed rerum Auctori nullus non cognitus ordo est,
Cernenti quidquid saecula cuncta ferunt,
Quae non incerto volvunt magna agmina motu.
4  Sed sub iudicio stantque fluuntque Dei,
Ut nihil existat naturae in partibus ullis,
Quod non ille suo temperet arbitrio.