monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 38
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, XXXVII. De aeternis gaudiis. <<< >>> XXXIX. De iussionibus Dei.
XXXVIII. De lege charitatis. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Lex Christi perfectio charitatis est, qua Deus proximusque diligitur: et per quam dicitur Conditori legis, Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. 2 Bene enim exspectat promissionem Dei, qui mandatum eius exsequitur: nec frustra sperat parcendum peccatis suis, qui ignoscit alienis. 3 Verus amor Christi vera est custodia legis,
Et mandata Dei complet amans homines.
4 Quorum ignoscentes culpis sua crimina solvunt,
Quodque aliis tribuunt, hoc sibi prospiciunt.
5 Det peccatori veniam peccator, et aequa
Conciliet Dominum conditione sibi.
6 Cuius iudicium de nostro examine pendet,
Quod serimus metimus, quod damus accipimus.