monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 37
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, XXXVI. De aedificatione domus Dei. <<<     >>> XXXVIII. De lege charitatis.

XXXVII. De aeternis gaudiis. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Aeternae civitatis aeterna sunt gaudia, et stantium dierum perpes infinitas nec variabitur nec labetur, quia incommutabili pace potientur, quorum omnium erit bonum, quod fuerit etiam singulorum. 2  Semper erunt quod sunt aeternae gaudia vitae:
Gaudendi quoniam causa erit ipse Deus.
3  Nec varios pariet motus diversa voluntas.
4  Unum erit in cunctis lumen, et unus amor,
Inque bonis summis posita experientia felix,
Nec volet augeri, nec metuet minui.