monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 35
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, XXXIV. De obsequiis debitis. <<<     >>> XXXVI. De aedificatione domus Dei.

XXXV. De toleranda varietate mundana. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS

1  Recti corde de praeceptis Dei et constitutionibus mundi non queruntur, quia iustum est aequanimiter omnia accipi, quae iudicaturus voluit tolerare. 2  Dum mutabilium decurrunt tempora rerum,
Dumque suis mundus motibus atteritur:
Rectorum est adversa pati, et tolerare modeste
Nec querula in quoquam voce movere Deum.
3  Cuius iudicio nulli parcetur iniquo,
Et perpes iustos gloria suscipiet.