monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 34
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, XXXIII. De patientia fidelium. <<< >>> XXXV. De toleranda varietate mundana.
XXXIV. De obsequiis debitis. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
1 Ita et a plebibus principes, et a servis domini sunt ferendi, ut sub exercitatione tolerantiae sustineantur temporalia, et sperentur aeterna. 2 Auget enim merita virtutis, quod propositum non violat religionis. 3 Reddendum est quidquid mundi bene postulat ordo,
Propositumque piae non violat fidei.
4 Mitibus et sanctis nulla est spernenda potestas:
Aequum servire est regibus, et dominis.
5 Ut Christi famulis ad verum prosit honorem
Dilexisse bonos, et tolerasse malos.