monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 33
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, XXXII. De odiis mundi in Christianos. <<< >>> XXXIV. De obsequiis debitis.
XXXIII. De patientia fidelium. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Tota fidelium salus, tota patientiae fortitudo ad eum qui in sanctis suis est mirabilis referenda est; quia nisi in illis Deus esset, furori impiorum fragilitas humana succumberet. 2 Cum constans anima adversis non frangitur ullis,
Et fidei virtus intemerata manet:
Norit inesse sibi Dominum patientia fortis,
Inque eius donum quod steterit referat.
3 Nam quod non cecidit propriis si viribus aptat,
Hoc ipso quo se stare putat cecidit.