monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 32
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, XXXI. De adiutorio Dei. <<< >>> XXXIII. De patientia fidelium.
XXXII. De odiis mundi in Christianos. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Omnes qui in Christo volunt pie vivere, necesse est ut ab impiis et dissimilibus patiantur opprobria; et despiciantur tamquam stulti et insani, qui praesentia bona perdant, et invisibilia sibi ac futura promittant. 2 Sed haec despectio et haec irrisio in ipsos retorquebitur, cum et abundantia eorum in egestatem, et superbia transierit in confusionem. 3 Impia pars mundi parti est infesta piorum,
Nec tolerare potest dissimiles animos:
Ridens nolentes opibus praesentibus uti,
Sperantesque sibi credita posse dari.
4 Sed spernenda haec sunt populis opprobria sanctis,
Quae stulte iaciunt corda aliena Deo.
5 Nam spes nostra ex hoc visu fit certior omni,
Quod spondens quidquid credimus, hoc Deus est.