monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 30
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, XXIX. De observantia pacis. <<< >>> XXXI. De adiutorio Dei.
XXX. De custodia Dei. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Custodit nos Dominus ab omni malo, non ut nihil patiamur adversi, sed ut ipsis adversitatibus anima non laedatur. 2 Cum enim tentatio adest, fit quidam in id quod nos impugnat introitus; et cum bono fine, id est, sine vulnere animae, tentatio consummatur, ad aeternam requiem de profundo temporalis laboris exitur. 3 Saepe quidem Dominus sic cuncta adversa repellit,
Ut nullo attingi vulnere possit homo.
4 Sed mirabilior tunc est manus Omnipotentis,
Illata afflictum cum mala non superant.
5 Laudetur custos, virtutem dans toleranti,
Intima corrumpat ne furor exterior.
6 Nam non certanti nulla est speranda corona,
Palmam, qua capitur gloria, finis habet.